라틴어 문장 검색

Verum in his diligens est adhibenda cautio, ne intellectus humanus, postquam complures ex istis formis particularibus adinvenerit atque inde partitiones sive divisiones naturae inquisitae confecerit, in illis omnino acquiescat, atque ad inventionem legitimam Formae Magnae se non accingat, sed praesupponat naturam velut a radicibus esse multiplicem et divisam, atque ulteriorem naturae unionem, tanquam rem supervacuae subtilitatis et vergentem ad merum abstractum, fastidiat et rejiciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 274:1)
Non igitur ambigo, quin pro tua in me benevolentia supervacua reseces, hiantia suppleas, errata reprehendas, commode dicta mira animi alacritate suscipias.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:9)
Inter hos autem velut inter inaequales intemperantias medii temperamentum limitis sortitus est ille numerus, qui perfectus dicitur, virtutis scilicet aemulator, qui nec supervacua progressione porrigitur, nec contracta rursus deminutione remittitur, sed medietatis obtinens terminum suis aequus partibus nec crassatur abundantia, nec eget inopia, ut vj vel xxviiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 3:1)
Vocatur autem aliis quibusdam nominibus, quae nunc persequi supervacuum iudicavimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 7:11)
acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista vana et supervacua esse proponunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium54)
obscurarum vero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non conprehensibilis natura sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium73)
si idem, supervacuam esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium103)
Atque ea quidem, de quibus est dictum, supervacua esse tantummodo:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium118)
magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sensit, ac neque vomitu stomachum neque purgatione alvum sollicitet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium214)
Incidere autem vivorum corpora et crudele et supervacuum est, mortuorum discentibus necessarium:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium227)
Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici supervacui:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장12)
idem purgationes quoque eodem volumine expulit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장71)
Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장104)
suntque valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장7)
Id enim eius officium est, ut aegrum neque supervacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION