라틴어 문장 검색

Post hanc benedictionem, et suae puritatis confessionem, Stephanus dux Burgundiae, miles clarissimus, ex suo populo sibi aciem constituit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:3)
Quid igitur mali est animae, quae puritatem suam custodierit et virtutum disciplinam servaverit?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:14)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Deo secundum puritatem animi, virtutis veritatem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:7)
Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:10)
lumini autem vicina virtus quae mentis puritate et simplicitate resplendet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:6)
Tulit ramulum, eo quod simplicitas puritate ac sinceritate semina quaedam auribus nostris utilitatis infundit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:13)
eo quod malitia et potestas non in simplicitate et puritate, non in distinctione virtutis, sed in confusione vitiorum est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:10)
Accedebant enim eius asperitati, ubi esse amplitudo imperii dicebatur, et iracundiae suspicionumque vanitati, proximorum blanditiae, exaggerantium incidentia, et dolere impendio simulantium, si principis petitur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis vocibus exclamabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 4:1)
istius iniquitate Pompeius, post quaesitum Magni ex rerum gestarum amplitudine cognomentum, ad spadonum libidinem in Aegypto trucidatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 32:2)
In Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani quae pertinet ad Hispanos, prima provincia est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum culta omissis aliis multis, Burdigala et Arverni excellunt, et Santones et Pictavi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 13:1)
Quo convecto per alveum Nili, proiectoque Alexandriae, navis amplitudinis antehac inusitatae aedificata est, sub trecentis remigibus agitanda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 13:2)
"Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo (magni commilitones) gestorum excitos amplitudine, hoc operiri consilium, ut eventus, qui sperantur, perpendi possint et praecaveri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 2:1)
Augebantur autem cerimoniarum ritus immodice, cum impensarum amplitudine antehac inusitata et gravi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 7:1)
Ex his fontibus per sublimia gradiens, sermonum amplitudine Iouis aemulus Platon, visa Aegypto militavit sapientia gloriosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION