라틴어 문장 검색

Nonaginta milia iuniorum peditum in armis erant, praeter hos equitum X milia nongentaeque quadrigae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 17:2)
In his fuit Washingtonius, qui paulo post exercitus Britannici cladem insignem, cujus modo meminimus, indignans regia diplomate non ex merito, sed purpuratorum, optimatumve voluntate pendere, literas ad Gubernatorem Virginiensem aliosque misit, in quibus legem tam iniquam rescindi oportere dixit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.9)
scit, quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:14)
Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum terroremque geminat dolo.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 5:1)
nec ullam quadrigarum partem intactam reliquit, ut esset illi certaminis plena descriptio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 22:2)
Donatus tamen dicit Auroram cum quadrigis positam Solem significare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5355)
'virgatis' ergo, ac si diceret virga tinctis, id est purpuratis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6603)
nam Ennius effundit irarum quadrigas dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4993)
unde et triumphantes facie miniata, et in Capitolio Iuppiter in quadrigis miniatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 222)
glauci potniades m. m. a. quadrigae Potnia civitas est, de qua fuit Glaucus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2681)
Nec enim in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui vix e carceribus exierit, cum palmam iam primus acceperit, nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem curriculo esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:3)
Cum vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic Glabinium, cum exercitu venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam virginum atque puerorum ac vexationem virginum Vestalium perhorresco et, quia mihi vehementer haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos, qui ea perlicere voluerunt, me severum vehementemque praebeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 12:1)
Minerva prima quam Apollinis matrem supra diximus, secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saietae colunt, tertia illa quam a Iove generatam supra diximus, quarta Iove nata et Coryphe Oceani filia, quam Arcades *κορίαν nominant et quadrigarum inventricem ferunt, quinta Pallantis, quae patrem dicitur interemisse virginitatem suam violare conantem, cui pinnarum talaria adfigunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 59:2)
ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 2:2)
Et posmeridianas quadrigas quam postmeridianas quadriiugas libentius dixerim et me hercule quam me hercules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION