라틴어 문장 검색

Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae uenae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et leui tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, euocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 14:5)
Periculosum est etiam, post arquatum morbum febrem oriri;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 6:2)
Sputum etiam biliosum et purulentum, sive separatim ista, sive mixta proveniunt, interitus periculum ostendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 9:1)
nonnumquam aut sanguis, aut cruentum, aut purulentum aliquid cum ea excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 14:3)
Ex vesica dolenti, si purulenta urina processit, inque ea laeve et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 1:2)
In pulmonis morbo, si sputo ipse levatur dolor, quamvis id purulentum est, tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 2:1)
Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque factum pro rufo purulentum est, periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 5:1)
At in tabe sputum mixtum purulentum, febris assidua, quae et cibi tempora eripit, et siti affligit, in corpore tenui periculum subesse testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 24:1)
At in morbo arquato, durum fieri jecur, perniciosissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 34:2)
Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 1:1)
sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 82:3)
quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur humor glutinosus et purulentus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:5)
nardi p. )-(. - . omphacii p. )-(. I. cinnamomi, myrrhae, casiae, singulorum p. )-(. I. Eadem autem haec et auribus et naribus purulentis accommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 2:6)
quae necesse est aut pura siccaque sint, aut humida et purulenta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 5:2)
aut Erasistrati compositio, aut Cratonis recte super purulenta naturalia imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION