라틴어 문장 검색

Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 25:1)
Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, Nolite, inquit Taurus, haec quasi nugarum aliquem ludum aspernari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 8:1)
Is libros reliquit quos Studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 3:1)
Et praeter haec autem, quis illud etiam neglegere aspernarique possit, quod quae partus suos deserunt ablegantque a sese et aliis nutriendos dedunt, vinculum illud coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis natura consociat, interscindunt aut certe quidem diluunt deteruntque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 22:1)
Quem nuncium rex aspernatus est, et Eboracum usque iter perrexit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:6)
Postremo, hanc etiam opinionem aspernati, eum pro certo Richardum ducem Eboraci, filium secundogenitum Edwardi Quarti esse volebant et affirmabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:38)
Quod uir ut hic dignus sumpsit memorabile pignus, Indicat huic fabro, puteo quem traxit ab atro, Namque ferebatur, catus inde quod hic habe[b]atur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:10)
Catonem Uticae sibi ipsum manus attulisse, regem vagum ab suisque desertum ab omnibus aspernari, Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas, Uticae Caesarem sine mora receptum, de tanto exercitu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque liberis a C.
(카이사르, 아프리카 전기 93:4)
Ea constanter omnia aspernabatur nec sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populi Romani et regna sociorum reciperare legatis respondebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 36:2)
quae lectio non est aspernanda.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1272)
nec forsitan aspernanda sit lectio vino modico.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1968)
non aspernata rogantem amphitheatrali faveat Latonia pompae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:156)
nec, quae Parthenium canibus scrutatur odorem, aspernata choros libertatemque comarum iniecta voluit tantum frenare corona.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:75)
sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut eblanditur igneam saevitiam, differens magis occidionem gregis, quam prohibens.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 16:4)
eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION