라틴어 문장 검색

lunare lumen, in quo est non manifestius calor sed occultus tepor, magis diffundit humecta, et inde provenit iniecto tepore et aucto humore putredo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:4)
sed illud pressius intuendum est, utrum mensura caloris sit causa putredinis, ut ex maiore calore non fieri et ex minore ac temperato provenire dicatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:2)
Est enim in aere vis acrior, quam medici stypticam vocant, unde squamas eius adiciunt remediis quae contra perniciem putredinis advocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:2)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
'mollia' autem tactus plumei scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 502)
conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedycrum, incendamus scutellam, dulciculae potionis aliquid videamus et cibi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:5)
At medio torus est ebeno sublimis in antro, plumeus, unicolor, pullo velamine tectus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:11)
"membra morbis ulcerosa, viseerum putredines mando ut abluantur"
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae12)
hunc videas lascivas praepete cursu venantem tunicas, avium quoque versicolorum indumenta novis texentem plumea telis, illum pigmentis redolentibus et peregrino pulvere femineas spargentem turpiter auras, omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae, sensibus in quinque statuens quae condidit auctor, auribus atque oculis, tum naribus atque palato quaeritur infectus vitiosis artibus usus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 180)
"vivum secatur viscus et recens cruor scalpella tinguit dum putredo abraditur."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1194)
"simul ora recurvo ungue secant rabidae planctumque imitantibus alis exagitant zephyros et plumea pectora caedunt."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권190)
verum quam illa umquam de mea pecunia ramenta fiat plumea propensior, mendicum malim mendicando vincere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 415)

SEARCH

MENU NAVIGATION