라틴어 문장 검색

ante fores tumuli, quas saxa inmania duro obice damnarant scopulis substructa cavatis, stat Dominus nomenque ciet frigentis amici, nec mora, funereus revolutis rupibus horror evomit exequias gradiente cadavere vivas, solvite iam laetae redolentia vincla, sorores, solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, nec de corporeo nidorem sordida tabo aura refert, oculos sanie stillante solutos pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas tincta rubore genas paulatim purpura vestit, quis potuit fluidis animam suffundere membris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3249)
quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta iacebant, volucres rapientur in auras, animas comitata priores.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti10)
Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권56)
nil luteum de fonte fluit nec turbidus umor nascitur aut primae violatur origine venae, sed dum liventes liquor incorruptus harenas praelambit, putrefacta inter contagia sordet.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 195)
"tum per frequentes mille rimarum vias inlapsus imber tabidum rorem pluit, defossus intus quem sacerdos excipit guttas ad omnes turpe subiectans caput et veste et omni putrefactus corpore."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1429)
et tophus scaber et nigris exesa chelydris creta negant alios aeque serpentibus agros dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:16)
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:1)
inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 380:1)
detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION