라틴어 문장 검색

delum maternam quae Latonam fugientem, dracone Pythone insequente, suscepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1442)
sive quod lupus ei primus post interemptum Pythonem ex eo loco, qui appellatur Tempe, laurum attulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3779)
nam ut Apollo puer occiso Pythone ultus est matris iniuriam, sic Ascanius occiso Numano Troianorum castra iniuriasque defendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6522)
Est tamen sub alapa et non vult sibi male.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:22)
Multo maioris alapae mecum veneunt.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.14)
Quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.2)
Voces resolvit icta Python numine:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.4)
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, tum genuit, populisque novis, incognite serpens, terror eras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:7)
ardua nam vis est inpassibilis, quoniam natura superni ignis ad horrificas nescit descendere poenas, nec capit humanis angoribus excruciari, pura, serena, micans, liquido praelibera motu, subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum, cui non principium de tempore, sed super omne tempus et ante diem maiestas cum Patre summo, immo animus Patris et ratio, via consiliorum, quae non facta manu nec voce creata iubentis protulit imperium patrio ructata profundo, hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis aspergunt, alapis non vexat palma relisis, nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt, his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 331)
Inpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphae, in qua pulsata est alapis facies sacra Christi, hic peccatores manet exitus, obruta quorum vita ruinosis tumulis sine fine iacebit.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Domus Caiphae1)
o quotiens iacet Python in hydra!
(세네카, Hercules Oetaeus 1:51)
adsit ad cantus meos lacessere ausus gemina Python numina.
(세네카, 메데아 11:12)
quique etiam poenas suscepta in carne tulisti, sustentans alapas, ludibria, verbera, vepres, sortem, vincla, crucem, clavos, fel, missile, acetum, postremo mortem, sed surrecturus, adisti, eripiens quidquid veteris migraverat hostis in ius per nostrum facinus, cum femina prima praeceptum solvens culpa nos perpete vinxit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum12)
laeva parte tenet vasta dulcedine raucam caelato Pythone lyram, pars dextra sagittas continet atque alio resonantes murmure nervos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem42)
inter haec tamen ipse avarissimus quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus, hoc solum comedens domi, si quid e raptis inter alaparum procellas praemisit obsoniis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION