라틴어 문장 검색

qua voce ferunt Latonam usam, cum Apollinem hortaretur impetum Pythonis incessere sagittis, cuius rei naturalem rationem suo loco reddam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 17:3)
Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:2)
seu, barbarica cum lampade Python Arsit, in immensas oneres abiere cavernas, Et Phoebi tenuere viam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:30)
Hinc maxima serpens Descendit Python, Cyrrhaeaque fluxit in arva:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:77)
Et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis, Spiculaque extenso Paean Pythone recoxit, Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines, Pallenaea Iovi mutavit fulmina Cyclops.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:44)
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati Nec curtus Chiones Antiopesve calix, Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna Dimidiasque nates Gallica paeda tegit, Pasceris et nigrae solo nidore culinae Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII4)
Festina tibi vindicem parare, Ne nigram cito raptus in culinam Cordylas madida tegas papyro Vel turis piperisve sis cucullus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II2)
Sic est, captus es unctiore mensa Et maior rapuit canem culina.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIV4)
Desine iam nostram, precor, observare culinam, Atque aliquando meus det tibi verba cocus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, L4)
Pinguescant madido laeti nidore penates Flagret et exciso festa culina iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII2)
Alget adhuc nudo clusa culina foco.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII7)
Hanc aliquis faciem nigra violare culina Sustinet, has uncto polluit igne comas?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVI2)
ibi et culina erat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7266)
ut culina penatibus, maceries, quae ambit domum, Herceo Iovi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4696)
postea cum Iuno gravidam Pythone inmisso Latonam persequeretur, terris omnibus expulsa Latona, tandem aliquando adplicante se litoribus sorore suscepta est, et illic Dianam primo, post Apollinem peperit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 739)

SEARCH

MENU NAVIGATION