라틴어 문장 검색

Epistolarum, tamen, fasciculus (quae a Washingtonio scriptae fuerant, ut ejus inimici volebant,) a Britannis, Christi anno millesimo septingentesimo septuagesimo sexto, in lucem emissae fuerant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.14)
"Fasciculus stactae fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum commorabitur,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:29)
steriles moriuntur, et illis turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II80)
ducimus autem hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae nec iactare iugum vita didicere magistra, quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII10)
Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura, Fiant absentes et tibi, Galla, comae, Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas, Et iaceas centum condita pyxidibus, Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo, Quod tibi prolatum est mane, supercilio, Et te nulla movet cani reverentia cunni, Quem potes inter avos iam numerare tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVII1)
at scito eum fasciculum, quo illam conieceram, domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 13 2:3)
accepi fasciculum in quo erat epistula Piliae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 14:3)
accepi Roma sine epistula tua fasciculum litterarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 17 2:1)
coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 5 2:9)
tu fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 5 4:3)
delatus est ad me fasciculus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:4)
diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:1)
eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte iam dedisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 53 2:6)
velim cures fasciculum ad Vestorium deferendum et aliquoi des negotium qui quaerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:3)
verberavi te cogitationis tacito dumtaxat convicio, quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 26 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION