라틴어 문장 검색

Laeta bis octonis accedit purpura factis Caesaris insignemque aperit Germanicus annum atque oritur eum sole novo, cum grandibus astris clarius ipse nitens et primo maior Eoo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici1)
et octonos bis iam tibi circuit orbes vita.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii6)
sed paratus esto, quia post quadriennium reuertens uisitabo te;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:14)
qui crederent duobus nunc in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 390:1)
nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio non militassent, quibus neque vacatio iusta militiae neque morbus causa fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 226:2)
Romae haud minus terroris ac tumultus erat quam fuerat quadriennio ante, cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 650:1)
praetoribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 371:2)
una Iunonis Matutae in foro olitorio, vota locataque quadriennio ante a C. Cornelio consule Gallico bello;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 601:2)
bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 660:1)
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:5)
Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 86:1)
commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 147:3)
ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro tractum perficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 476:2)
Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 504:1)
ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi cotidiano sesquiopus confeceris, Sescentoplago nomen indetur tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 584)

SEARCH

MENU NAVIGATION