라틴어 문장 검색

Verumtamen equae dictos ut in usus minore cura reperiuntur,maior est labor eligendi maris 4:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 3:1)
Itaque obiectu asinae cum superiectumeblanditi sunt, velut incensum et obcaecatum cupidine, subtracta quam petierat, fastiditae imponunt equae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 4:2)
Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 3:2)
Nam ubi asina et onagro natus admittitur equae, per gradus infracta feritate quicquid ex eo provenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam refert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 4:3)
Igitur qualem descripsi asellum, cum est protinus genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 8:1)
Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti praebet ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 8:4)
Sic nutritus admissarius equas diligere condiscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 8:5)
Sed, si iam est equa veneris patiens, confestim abacto viliore, pretioso marisubigitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 9:6)
ad quae capistrata in imo clivo constituitur equa, ut et prona melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 10:3)
Cetera exequemur in mulis sic, ut prioribus huius voluminis partibus tradidimus, quae curam boum equarumque continent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 4:6)
circensibus spatio circi ab utraque parte producto et in gyrum euripo addito quadrigas bigasque et equos desultorios agitauerunt nobilissimi iuuenes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 2:2)
ac super quadrigarum certamina Troiae lusum exhibuit et Africanas, conficiente turma equitum praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque praefecto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 3:2)
circensibus loca equiti secreta a ceteris tribuit commisitque etiam camelorum quadrigas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 1:4)
Proximus quadrigis erat Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 7:3)
Post quas L quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine antecedebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION