라틴어 문장 검색

Nescio, Africane, cur ita memoriae proditum sit, Socratem omnem istam disputationem reiecisse et tantum de vita et de moribus solitum esse quaerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 26:2)
Quantum cachinnum philosophis et Graecis sapientiam quaerentibus apostoli movissent, Filium Dei praedicantes, si in ipso statim praedicationis exordio sic confutari possent, ut qui eos primum praedicare ac docere oportebat ipsi se nescire faterentur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:15)
non enim quem ad modum si quaesitum ex eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatus, nescire se dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 147:5)
Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quo modo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam maior addatur, quid tibi respondeam, nescio;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 9:3)
nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit, aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 42:2)
nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 67:2)
Tacere qui nescit, nescit loqui.
침묵하는 것을 모르는 자는 말할 줄도 모른다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 743)
Et ait Dominus ad Cain: "Ubi est Abel frater tuus?". Qui respondit: "Nescio. Num custos fratris mei sum ego?".
주님께서 카인에게 물으셨다. “네 아우 아벨은 어디 있느냐?” 그가 대답하였다. “모릅니다. 제가 아우를 지키는 사람입니까?” (불가타 성경, 창세기, 4장9)
Responditque Abimelech: "Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie".
아비멜렉이 대답하였다. “누가 그런 짓을 하였는지 나는 모르오. 그대도 나에게 말해 준 적이 없지 않소? 나는 오늘까지 그런 말을 들어 보지 못하였소.” (불가타 성경, 창세기, 21장26)
Dixerunt: "Vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem".
그래서 그들이 “그 애를 불러다가 직접 물어봅시다.” 하고는, (불가타 성경, 창세기, 24장57)
Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: " Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam ".
야곱은 잠에서 깨어나, “진정 주님께서 이곳에 계시는데도 나는 그것을 모르고 있었구나.” 하면서, (불가타 성경, 창세기, 28장16)
ait: " Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi ". Quaesivit ergo et non invenit theraphim.
라헬이 자기 아버지에게 말하였다. “아버지께서는 노여워하지 마십시오. 저는 지금 몸이 있어, 아버지 앞에서 일어설 수가 없답니다.” 라반은 두루 찾아 보았지만 수호신들을 찾아내지 못하였다. (불가타 성경, 창세기, 31장35)
Interrogavit eum Iacob: " Dic mihi, quo appellaris nomine? ". Respondit: " Cur quaeris nomen meum? ". Et benedixit ei in eodem loco.
야곱이 “당신의 이름을 알려 주십시오.” 하고 여쭈었지만, 그는 “내 이름은 무엇 때문에 물어보느냐?” 하고는, 그곳에서 야곱에게 복을 내려 주었다. (불가타 성경, 창세기, 32장30)
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret.
어떤 사람이 보니 그가 들에서 헤매고 있었다. 그래서 그 사람이 “무엇을 찾고 있느냐?” 하고 묻자, (불가타 성경, 창세기, 37장15)
At ille respondit: " Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges ".
요셉이 대답하였다. “저는 형들을 찾고 있습니다. 그들이 어디서 양들에게 풀을 뜯기고 있는지 저에게 제발 알려 주십시오.” (불가타 성경, 창세기, 37장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION