라틴어 문장 검색

De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 1:1)
Is Hannibalem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita pronuntiabat ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta Ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat, solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 3:1)
Tiberius Gracchus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri qui pacem speponderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 13:3)
Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur qui lavabantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:4)
Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:9)
Hoc qui nolit diutius aput sese quaerere, inveniet quid sit in M. Varronis De Sermone Latino ad Marcellum libro secundo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 4:1)
M. Varro in libro secundo Ad Marcellum De Latino Sermone aeditumum dici oportere censet magis quam aedituum, quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 5:1)
neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri qui neque lictorem habent neque viatorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:4)
Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 1:1)
CUM ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani a praetore in ius vocari posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 2:1)
Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut vocandus esset in ius quaestor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 3:1)
Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 6:1)
Utraque igitur libri parte recitata, in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 7:1)
' Nam 'praeda' dicitur corpora ipsa rerum quae capta sunt,' manubiae' vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 27:1)
'Manubiae' enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION