라틴어 문장 검색

Utraque igitur libri parte recitata, in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 7:1)
' Nam 'praeda' dicitur corpora ipsa rerum quae capta sunt,' manubiae' vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 27:1)
'Manubiae' enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 30:1)
Quod 'per quaestorem' autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 31:1)
Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 32:1)
Neque haut longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt isdemque ferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius, in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac subiugi missi, turpi foedere facto discesserunt, ob eamque causam, populi iussu Samnitibus per fetiales dediti, recepti non sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 35:1)
Tiberius inter dissimulandum:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:27)
Tiberius Caesar Seianum tantis honoribus auxit ut ii duo haberentur tanquam par amicorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:9)
Certe Tiberius in epistola quadam ad eium ita scribit, haec pro amicitia nostra non occultavi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:10)
Quemadmodum Macronem Tiberius adhibuit ad deiiciendum Seianum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:8)
Caesari qui tum ei pro quaestore fuerat commendatis, et sine suspicione, vultu atque sermone quo superiore tempore usus fuerat dum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit.
(카이사르, 아프리카 전기 88:5)
Remissis legatis, cum ad portam venissent, [constitit] Ti.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:1)
Quod Tiberius cum fieri animadvertit, simul pugionem eduxit et manum eius incidit.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:3)
Plaetorium quaestorem, ut legionem adduceret quae ex tumultuariis militibus in Ponto confecta erat, Quintumque Patisium in Ciliciam ad auxilia arcessenda.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:11)
Cornificius, Caesaris quaestor, pro praetore, quamquam erat provincia minime copiosa ad exercitus alendos et finitimo bello ac dissensionibus confecta et vastata, tamen prudentia ac diligentia sua.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION