라틴어 문장 검색

Ex quaesturae deinde honore legioni praepositus Tarichaeas et Gamalam urbes Iudaeae ualidissimas in potestatem redegit, equo quadam acie sub feminibus amisso alteroque inscenso, cuius rector circa se dimicans occubuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 4장 3:1)
praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa reuocauerat, ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi eaque nouissima aulico apparatu induceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 1:4)
quaestorium uirum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, mouit senatu;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:3)
scribas quaestorios negotiantis ex consuetudine sed contra Clodiam legem uenia in praeteritum donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 3:1)
C. Sicinius igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:1)
vnum igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas nobilis egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 2:1)
Tum Scipio calceis et vestimentis sumptis e cubiculo est egressus, et cum paululum inambulavisset in porticu, Laelium advenientem salutavit et eos, qui una venerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laelii, doctos adulescentes, iam aetate quaestorios;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:2)
C. vero Gracchus multis dixit, ut scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis quaesturam petenti Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 82:1)
C. vero Gracchus multis dixit, ut scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis quaesturam petenti Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 82:1)
quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam, quem ad modum tractarere, audiebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 17 7:5)
cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 18 3:3)
in campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 30 1:6)
satis enim commendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te non fugit, hanc quaesturae coniunctionem liberorum necessitudini proximam voluit esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 10 1:2)
etsi id ipsa per se necessitudo quaesturae effecisse debet ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 10 5:4)
cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 38 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION