라틴어 문장 검색

' Respondi, inquit, ego 'putum' esse 'valde purum,' sicut novum ' novicium' dicimus et proprium ' propicium,' augere atque intendere volentes ' novi' et ' proprii' significationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 2:3)
Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem visam esse Alfeno puri et puti, quae sit novicii et novi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 3:1)
His igitur assentimus, qui putum esse dicunt a putando dictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui a puro id esse factum scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 6:1)
Argentum ergo in Carthaginiensi foedere putum dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 10:1)
Scriptum est autem purum putum, non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis veterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis quae inscripta est Δι`σ Παῖδεσ οἱ Γέροντεσ.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 11:1)
et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 1:2)
Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius, in undevicesimo Annali, scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas quam si deorsum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 1:1)
Quamobrem, cum diutule tacitus in cogitando fuissem, respondi tandem non videri mihi significari eam rem posse uno nomine, et idcirco iuncta oratione quid vellet Graecum id verbum parabam dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 7:1)
Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 15:1)
Ex his omnibus verbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 6:1)
Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 3:2)
Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 3:1)
Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 11:3)
Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus, suo se ipse gladio transegit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVI 6:1)
Quamobrem venter repentino timore effluat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION