라틴어 문장 검색

id quoque permagni refert;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:15)
Permagna me, inquit, abs te, Postumiane, cum ex aliis tum hoc maxime gratia fateor obstrictum, quod a Praetextato veniam postulando mihi in coenam vacuefecisti locum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 10:1)
Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:2)
quod fuit permagnum nondum lege Maenia lata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:6)
Ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 20:2)
ut enim aeque doleamus animo, cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 72:5)
deinde, ubi erubuit - vis enim est permagna naturae - , confugit illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:5)
tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummum nullum attigisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:8)
haec enim est non verborum parva sed rerum permagna dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 16:8)
At enim, cum permagna praemia sunt, est causa peccandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 101:1)
Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum videtur, ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non ita turpe, consulem ob earn rem fieri, quod sibi turn proposuerat, valde utile videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:1)
est enim permagnum - imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 3:1)
Quam ob rem mirari desinamus, quae causa sit eloquentium paucitatis, cum ex eis rebus universis eloquentia constet, in quibus singulis elaborare permagnum est, hortemurque potius liberos nostros ceterosque, quorum gloria nobis et dignitas cara est, ut animo rei magnitudinem complectantur neque eis aut praeceptis aut magistris aut exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam se id quod expetunt, consequi posse confidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 19:1)
Quod primum ferunt Leontinum fecisse Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri videbatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet, esse paratum denuntiaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 103:1)
verum et in hoc ex re familiari mea et in illo ex eo, quod dico, quantulum id cumque est, quid faciam iudicari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 97:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION