라틴어 문장 검색

vitae autem degendae ratio maxime quidem illis placuit quieta, in contemplatione et cognitione posita rerum, quae quia deorum erat vitae simillima, sapiente visa est dignissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 15:5)
Quare, quamquam a Cratippo nostro, principe huius memoriae philosophorum, haec te assidue audire atque accipere confido, tamen conducere arbitror talibus aures tuas vocibus undique circumsonare, nec eas, si fieri possit, quicquam aliud audire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 7:2)
Quando enim ista observans quieto et libero animo esse poteris, ut ad rem gerendam non superstitionem habeas, sed rationem ducem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 123:7)
quorum necesse est plerumque aliquid eveniat, ut numquam liceat quieta mente consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 221:3)
quando enim ista observans quieto et libero animo esse poteris, ut ad rem gerendam non superstitionem habeas, sed rationem ducem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 123:7)
quorum necesse est plerumque aliquid eveniat, ut numquam liceat quieta mente consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 221:3)
quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo defensioni meae verum etiam silentium pollicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 3:1)
nam qui id quod vitari non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:3)
Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna, Et sit humus cineri non onerosa tuo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 945)
ille dabat tacitis animo responsa quieto noctibus, hic geminas rex Numa mactat oves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권449)
Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem, perdendum est mortale genus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 25:3)
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)
hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata levo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1058)
inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, non invisa tibi pars ego saepe fui, quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis, quique prius mollem vacuamque laboribus egi in studiis vitam Pieridumque choro, nunc procul a patria Getieis circumsonor armis multa prius pelago multaque passus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 32)
o tortuose serpens, qui mille per meandros fraudesque flexuosas agitas quieta corda, discede, Christus hic est, hic Christus est, liquesce.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum33)

SEARCH

MENU NAVIGATION