라틴어 문장 검색

manet tamen abolitio quadragesimae quinquagesimaeque et quae alia exactionibus inlicitis nomina publicani invenerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장6)
excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum kalendas Septembris Collega Priscinoque consulibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 1:2)
Hic exitus Cremonae anno ducentesimo octogesimo sexto a primordio sui.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장1)
Idem cum prope ad annum octogesimum prospera pervenisset fortuna, extremis temporibus magnum in odium pervenit suorum civium, primo quod cum Demade de urbe tradenda Antipatro consenserat eiusque consilio Demosthenes cum ceteris, qui bene de re publica meriti existimabantur, populi scito in exilium erant expulsi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:1)
Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta quinquagesimo anno imperium cepit quantumuis mirabili casu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 1:1)
Periit cum fratre et filio anno uitae septimo quinquagesimo;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 18장 1:1)
Initio anni millesimi septingentesimi quinquagesimi quinti, cursu transmisso, Virginienses ad oras duce Braddockio appulerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.52)
Anno millesimo septingentesimo quinquagesimo octavo, heros noster juvenilis exercitus ducis Forbesii partem ductavit, et, propugnaculo Duquesne capiendo, sese insignivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.12)
Pulmonum morbo, corporisque debilitate correptus, munia militaria obire haud poterat, quocirca, ineunte vere anni millesimi septingentesimi quinquagesimi noni, imperio se abdicavit, Vernoniumque ad montem secessit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.19)
In exercitu Britannico, quem fortissimus Wolfius ducebat, stipendium primm mereri coepit, annoque millesimo septingentesimo quinquagesimo sexto ab Christo nato, secundo Marte, ubi nunc supremum obiit diem, in Gallos pugnaverat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.73)
Incipit annus Christi millesimus septingentesimus octogesimus primus, secumque affert seditionem gravem legionis Pennsylvaniensis militum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.1)
FORTASSE haud longe a re nostra alienum erit, quas res Americani, Christi anno millesimo septingentesimo octogesimo primo, praestiterunt, paucis disserere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.8)
Undevigesimo Octobris die, Christi anno millesimo septingentesimo octogesimo primo, Cornwallis cum exercitu universo, sese in Americanorum Gallorumque ditionem, jure belli, dedidit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.74)
QUINTO Maii die, anno milesimo septingentesimo octogesimo secundo ab Christo nato, Guyus Carletonius, eques Anglicus, Eboracum Novum advenit, qui a rege Britanno summam imperii acceperat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.7)
Tandem, octogesimum quintum agens annum, die Aprilis septimo, Christi anno millesimo septingentesino et nonagesimo, fato functus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.23)

SEARCH

MENU NAVIGATION