라틴어 문장 검색

interpositoque tempore consul iterum etiam tribuniciam potestatem in quinquennium accepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 3:2)
data rursus potestas tribunicia in quinquennium, delegatus pacandae Germaniae status, Parthorum legati mandatis Augusto Romae redditis eum quoque adire in prouincia iussi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 16장 1:1)
alium e quaestura remouit, quod uxorem pridie sortitionem ductam postridie repudiasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:6)
ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis anteposuit ob epotam in conuiuio propinante se uini amphoram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 2:2)
is Drusus in quaesturae praeturaeque honore dux Raetici, deinde Germanici belli Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum nauigauit transque Rhenum fossas naui et immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae uocantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 2:1)
de quaesturae quodam candidato inter causas suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 2:1)
, quinquennio ante quam Augustus excederet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 1:5)
Ex quaesturae deinde honore legioni praepositus Tarichaeas et Gamalam urbes Iudaeae ualidissimas in potestatem redegit, equo quadam acie sub feminibus amisso alteroque inscenso, cuius rector circa se dimicans occubuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 4장 3:1)
reos, qui ante quinquennium proximum apud aerarium pependissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi intra annum eaque condicione permisit, ut accusatori qui causam non teneret exilium poena esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 2:4)
idemque, tamquam summa in hoc utilitatis publicae verteretur, quinquennio dedit operam ut, si quis inter alios pisces scarum forte cepisset, incolumem confestim et inviolatum mari redderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 10:3)
Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra, Phoebe, Palatinus munera Parthenius, Ut qui prima novo signat quinquennia lustro, Impleat innumeras Burrus Olympiadas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLV1)
lustris quinquenniis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2833)
lustrum autem dictum, quod post quinquennium unaquaeque civitas lustrabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2835)
unde Romae ambilustrum, quod non licebat nisi ambos censores post quinquennium lustrare civitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2836)
quidam dicunt, quod continuo quinquennio sacrum eidem deo quotannis fuerit restauratum, sollemne dici, sive publicum fuerit, sive privatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2023)

SEARCH

MENU NAVIGATION