라틴어 문장 검색

hac aggredere, qua nemo potest quicquam timere, perge, nunc aude, incipe quicquid potest Medea, quicquid non potest.
(세네카, 메데아 10:7)
Romani cum pars maior ex acie Veios petisset Romam, nemo superesse quemquam eos qui Romam refugerant crederet, complorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis impleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 428:1)
nemo ire quemquam publica prohibet via;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 152)
Nec Macedonum haec erat culpa - nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit - sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis conruperant moribus, Agis quidem Argivus, pessimorum carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo, hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator, et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege inserebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 9:1)
nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 2:2)
nemo se iudicet quicquam debere, qui tempus accepit, cum interim hoc unum est, quod ne gratus quidem potest reddere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:4)
nemo ex illo quicquam mihi eripuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 3:2)
Timeo ne hoc prosit reo, quod nemo ex istis quemquam uideri uolt suum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 5:3)
me nemo potest minoris quisquam nummo ut surgam subigere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 221)
Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum, nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam imploravit, nemo supplicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 230:3)
nemo apud me quemquam sinistris sermonibus carpit, neminem ipse reprehendo, nisi tamen me cum parum commode scribo;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 5:2)
"Atqui nemo parcit morituro nec cuiquam moriturus, ut opinor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:20)
quod enim odium, quae inimicitiae cuiquam esse possunt quam nemo ciuium suorum norat antequam prostitit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 9:3)
cum primo post Caesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum submoventes praebuere causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriae domum invidiaeve ferret, mille pro uno Caesones exstitisse plebes quereretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 162:1)
nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION