라틴어 문장 검색

vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum, possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII37)
qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:3)
Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 2:4)
Sic mihi tum persuadere videbatur neque artificium ullum esse dicendi neque quemquam posse, nisi qui illa, quae a doctissimis hominibus in philosophia dicerentur, cognosset, aut callide aut copiose dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 93:2)
nullae ergo imagines obrepunt in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt ullae, nec cognovi quemquam, qui maiore auctoritate nihil diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 206:4)
nullae ergo 'imagines' obrepunt in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt ullae, nec cognovi quemquam, qui maiore auctoritate nihil diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 206:4)
neque enim ab ipso ullae litterae neque nuntiabatur quicquam quod pro certo haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 5 3:2)
quam ob rem omnibus officiis amicitiae diligenter a me sancteque servatis ne hoc quidem praetermittendum esse duxi, te ut hortarer rogaremque, ut et hominem te et virum esse meminisses, id est ut et communem incertumque casum, quem neque vitare quisquam nostrum nec praestare ullo pacto potest, sapienter ferres et dolori fortiter ac fortunae resisteres cogitaresque et in nostra civitate et in ceteris, quae rerum potitae sunt multis fortissimis atque optimis viris iniustis iudiciis talis casus incidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 3:1)
Neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 16)
praeclara totis gentibus coniunx eram thalamosque nostros invido voto nurus optabat omnis, quaeve mens quicquam deos ' orabat ullos:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:37)
praeoccupati spem ullam nec occupantes periculi quicquam habebitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 486:2)
nego domum ullam Locris, nego quemquam hominem expertem iniuriae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 242:2)
Dixitque principibus suis: " Exite cum eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장63)
Namque fatendum est ille, magnanimitate coalitus, clienti vel servo agere quicquam iussit illicitum, sed si eorum quemquam crimen ullum compererat admisisse, vel ipsa repugnante Iustitia, non explorato negotio, sine respectu boni honestique defendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 4:1)
Non illo quicquam formosius ulla priorum aetas, heroum nec tulit ulla domus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 411)

SEARCH

MENU NAVIGATION