라틴어 문장 검색

Quocirca et ipse et visorum interpretes, praesentia contemplantes, diem secutum, qui erat quartum decimum kalendas Aprilis, observari debere pronuntiabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 3:2)
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona, aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 23:1)
Adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae, casu praesente, quaedam acceperat habitus insignia principalis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 10:2)
Quocirca forati pilis et gladiis, cecidere complures, absque his quos versos in pedes texere flexuosi tramites et angusti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 3:2)
Et haec admittunt hi quorum apud maiores censoria nota senator afflictus est, ausus dum adhuc non deceret, praesente communi filia coniugem osculari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 9:4)
Enim vero siqui vetus in commilitio principis recens digressus fuerit in otium ut aevi provecti, ille tali praesente coetu . . . mirionum . . . cantilenae praesul existimatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 20:1)
quocirca supplicio flammarum absumptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 3:2)
Quocirca etiam Valens erat venia dignus, vitam, quam ereptum ire perfidi properabant, omni cautela defendens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 18:1)
Quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret impari, congressusque multitudini immensae cum paucis - tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos - amitteret universos, inter pudorem cedendi, pugnandique ardorem, gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 29:1)
De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa.
(아풀레이우스, 변명 23:1)
"cecidit praesente Apuleio puer."
(아풀레이우스, 변명 25:16)
maximus omnium magus est, quo praesente Thallus diu steterit:
(아풀레이우스, 변명 41:8)
uis probare eum praesente me concidisse?
(아풀레이우스, 변명 43:9)
an euenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus?
(아풀레이우스, 변명 43:15)
Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo diceret, amatricem eam, me magum et ueneficum clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo):
(아풀레이우스, 변명 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION