라틴어 문장 검색

Quotienscumque te vana saeculi delectarit ambitio, quo- tiens in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:27)
quotienscumque manum extendis, Christum cogita, cave ne mendicante domino tuo alienas divitias augeas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 9:8)
Quotienscumque nitor in verba prorumpere et super tumulum eius epitaphii huius flores spargere, totiens conplentur oculi et renovato dolore totus in funere sum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:12)
ac sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit, inculpatus autem instar est absolutae virtutis, inlaudatus quoque igitur finis est extremae malitiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 13:2)
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 15:1)
Vecors autem et vesanus privationem significat sanitatis aut cordis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 18:3)
et est figura hypallage, quae fit quotienscumque per contrarium verba intelleguntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 94)
sane hic illius arma, hic currus fuit quotienscumque nomina pluralis et singularis numeri conectuntur, respondemus viciniori, ut ecce hoc loco currui, non armis respondit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 176)
sed est tropus systole, qui fit quotienscumque longa corripitur syllaba propter metri necessitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 737)
mihi ivssa capessere fas est figura est litotes, quae fit quotienscumque minus dicimus et plus significamus per contrarium intellegentes, ut hoc loco non ait:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 779)
quotienscumque autem ratio vel iudicium non apparet, 'sic visum' interponitur, ut Horatius sic visum Veneri, cum amorem ostenderet non esse pulchritudinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 25)
sane sciendum, quotienscumque fortunam solam dicimus, felicitatem intellegi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 163)
hinc fit ut, quotienscumque desunt parentes, redeatur in generalitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2417)
trinacria quae Latine Triquetra dicitur, quam multi Trinacriam dicunt, sub hac differentia, ut quotienscumque Sicilia significatur, Trinacria totum per 'r' dicatur, quotiens Sicula, per unam 'r' ut Trinacia cernitur Aetna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3841)
ut perhibent quotienscumque fabulosum aliquid dicit, solet inferre 'fama est'. mire ergo modo, cum de ipsa fama loqueretur, ait 'ut perhibent'. coeo enceladoque isti gigantes fuerunt inter alios, qui Iovem superpositis montibus regno caelesti detrudere conati, fulminibus sunt deleti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1796)

SEARCH

MENU NAVIGATION