라틴어 문장 검색

si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:1)
quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:4)
numquam nisi in raeda, tum in equo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:3)
quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, mansuri oppidulo, quod versu dicere non est, signis perfacile est:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:1)
septimus octavo propior iam fugerit annus, ex quo Maecenas me coepit habere suorum in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda vellet iter faciens et cui concredere nugas hoc genus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.28)
plurima gallica evaluerunt ut raeda ac , quorum altero tamen Cicero altero Horatius utitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 205:1)
nam cum sit praepositio Graeca, raeda Gallicum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 216:2)
ille cum servis robustis, hic cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic paenula irretitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 144:5)
Nec conductum meum, quamquam sis dominus, intrabis nec servum tuum, mercennarium meum, abduces et, cum a te raedam conduxero, beneficium accipies, si tibi in vehiculo tuo sedere permisero.
(세네카, 행복론, Liber VII 32:1)
inponentes eam carro, duxerunt ad locum, ibidemque deposuerunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:7)
Cumque uenisset carrum, in quo eadem ossa ducebantur, incumbente uespera, in monasterium praefatum, noluerunt ea, qui erant in monasterio, libenter excipere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.5)
Unde factum est, ut ipsa nocte reliquiae adlatae foris permanerent, tentorio tantum maiore supra carrum, in quo inerant, extenso.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.7)
Nam tota ea nocte columna lucis a carro illo ad caelum usque porrecta, omnibus pene eiusdem Lindissae prouinciae locis conspicua stabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.9)
essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 396:1)
non minusque sunt innumerabili modo rationes machinationum, de quibus non necesse videtur disputare, quod non sunt ad manum cotidianae, ut sunt molae, folles fabrorum, raedae, cisia, torni ceteraque, quae communes ad usum consuetudinibus habent opportunitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION