라틴어 문장 검색

Stetitque sententia, ut Sabinianus cultus quidem senex et bene nummatus, sed imbellis et ignavus et ab impetranda magisterii dignitate per obscuritatem adhuc longe discretus, praeficiendus eois partibus mitteretur, Ursicinus vero curaturus pedestrem militiam, et successurus Barbationi, ad comitatum reverteretur, quo praesens rerum novarum avidus concitor, (ut iactabant,) a gravibus inimicis et metuendis incesseretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 5:1)
Sed tunc ingruentem Persarum multitudinem sex legiones, raptim percursis itineribus antegressae, muris adstitere firmissimis, Magnentiaci et Decentiaci, quos post consummatos civiles procinctus, ut fallaces et turbidos, ad Orientem venire compulit imperator, ubi nihil praeter bella timetur externa, et Tricensimani Decimanique, Fortenses et Superventores atque Praeventores, cum Aeliano iam comite, quos tirones tum etiam novellos, hortante memorato adhuc protectore, erupisse a Singara, Persasque fusos in somnum retulimus trucidasse complures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 3:2)
Impositusque scuto pedestri, et sublatius eminens, nullo silente, Augustus renuntiatus, iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli decus vel capitis poscebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 17:2)
Ne quiesceret tamen, neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, equestris pedestrisque militiae magistros, cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia, sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 3:1)
Equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pedestris perquam scientissimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 7:1)
His raptim ac tumultuarie agitatis, cum operositas vinearum et aggerum impeditissima ceteris urgentibus cerneretur, machinam quae cognominatur helepolis, iussit expeditius fabricari, qua (ut supra docuimus) rex usus Demetrius, superatis oppidis pluribus, Poliorcetes appellatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 18:1)
Id enim erat librata ratione dispositum, ut, dum copiae pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos, abigendis insisterent praedis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 9:2)
Et imperator ira gravi permotus, reliquos ex ea cohorte, qui abiecte sustinuerant impetum grassatorum, ad pedestrem compegit militiam (quae onerosior est) dignitatibus imminutis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 10:1)
Proinde cunctis ex sententia terminatis, Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum afflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso, ripae occuparentur hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 4:1)
pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro, pretio illectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis, imperator appellatus incondite, petit curiam raptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 18:2)
Missique vicissim Victor et Arintheus, qui tunc equestrem curabant militiam et pedestrem, cum propositis condicionibus assentiri Gothos docuissent litteris veris, praestituitur componendae paci conveniens locus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 9:1)
Ratusque aptissimum ad id quod deliberabat implendum, trans Rhenum in monte Piri (qui barbaricus locus est) munimentum exstruere disposuit raptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 5:2)
Et antegressus contra Mattiacas aquas, primus Severus, qui pedestrem curabat exercitum, perpensa militum paucitate, territus stetit, timens ne resistere nequiens, irruentium opprimeretur hostilium agminum mole.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 3:1)
Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio mota est diu inexcita repentino, parum nunc formidanda, sed immensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptim proclivia, obsessaque ab eisdem Marcomannisque Aquileia, Opitergiumque excisum, et cruenta complura perceleri acta procinctu, vix resistente perruptis Alpibus Iuliis principe Pio, quem ante docuimus, Marco.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 1:1)
Qua causa ad pedestres parum adcommodati sunt pugnas, verum equis prope affixi, duris quidem sed deformibus, et muliebriter eisdem non numquam insidentes, funguntur muneribus consuetis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION