라틴어 문장 검색

Civilis primores gentis et promptissimos vulgi specie epularum sacrum in nemus vocatos, ubi nocte ac laetitia incaluisse videt, a laude gloriaque gentis orsus iniurias et raptus et cetera servitii mala enumerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장5)
mox Oeensium Lepcitanorumque discordias componit, quae raptu frugum et pecorum inter agrestis modicis principiis, iam per arma atque acies exercebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장8)
et Quintum Gallium praetorem, in officio salutationis tabellas duplices ueste tectas tenentem, suspicatus gladium occulere, nec quicquam statim, ne aliud inueniretur, ausus inquirere, paulo post per centuriones et milites raptum e tribunali seruilem in modum torsit ac fatentem nihil iussit occidi prius oculis eius sua manu effossis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 4:1)
Exercitationes campestres equorum et armorum statim post ciuilia bella omisit et ad pilam primo folliculumque transiit, mox nihil aliud quam uectabatur et deambulabat, ita ut in extremis spatiis subsultim decurreret sestertio uel lodicula inuolutus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:1)
confestimque is pro deprenso ad poenam raptus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 1:4)
auspicanti Sporus anulum muneri optulit, cuius gemmae scalptura erat Proserpinae raptus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 2:5)
Turba feminarum reginas comitantium equis vectabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 25:2)
Cyzicus, ingenti praedae deceptus amore adsuetum Phrygias dominam vectare per urbes
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 26:1)
munera tu contra victum mihi vecta per aequor accipe Taenarii chlamydem de sanguine aeni
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 540:1)
sentiet et raptu famulae doluisse pudendo.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 525:1)
nam tum Helenae raptu primores Argivorum coeperat ad sese Troia ciere viros, Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b10)
ut veni coram, singultim pauca locutus—infans namque pudor prohibebat plura profari—non ego me claro natum patre, non ego circumme Satureiano vectari rura caballo,sed quod eram narro.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장26)
adulter, quid refert igitur, quantis iumenta fatiget porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV3)
ad primum lapidem vectari cum placet, hora sumitur ex libro;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI283)
Vetustatis peritissimi referunt in raptu Sabinarum unam mulierem nomine Hersiliam, dum adhaeret filiae, simul raptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION