라틴어 문장 검색

Atque ibi quoque, quatenus agenda sit, scobis significat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 4:3)
Ubi totum os ejectum est, circumradendae orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:2)
Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae,Thasiae, Psithiae, Sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et acinorum exiguitate minus fluunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 24:5)
Nam antiqua terebra, quam solam veteres agricolae noverant, scobem faciebat perurebatque eam partem quam perforaverat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:2)
Tum etiam scobis numquam sic eximebatur ut non inhaereret foramini;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:4)
Nam sic excavat truncum ne foramen inurat, quippe non scobem sed ramenta facit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 16:2)
Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 4:1)
quibus diebus custodes in urbe disposuit, ne raritate remanentium grassatoribus obnoxia esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:6)
et neptis quidem suae Iuliae, profuse ab ea extructa, etiam diruit ad solum, sua uero quamuis modica non tam statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit rebusque uetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium beluarum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma heroum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 3:2)
uerum tantam infirmitatem magna cura tuebatur, in primis lauandi raritate;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 2:1)
fuisse enim et modicae staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum uero paene muliebrium, uulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo dinosceret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:2)
vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantusconsistit sumptus?
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장49)
Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio, novi et genera et nomina piscium, in quo litore conca lecta sit caligo, saporibus avium discerno provincias et ciborum me raritas ac novissime damna ipsa delectant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:11)
et tamen uno semodio scobis haec emendat servulus unus:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV23)
nec causam vel huius frequentiae vel illius raritatis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION