라틴어 문장 검색

Eadem navigii ratio est. Hoc itaque proposito et collatione similitudinum convenienter astructo, assumptionem statim aggregans syllogismi, Nil autem, inquit, omnium rerum melius quam omnis mundus administratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:6)
Idem valet subitae prehensionis ratio, si quis rem proponat quando persona cum qua agitur ad alia festinat, neque moram pati potest rem accuratius considerandi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 4:2)
Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 71장3)
Propositum est enim docere qua ratione vineae pariter feraces et pretiosae fluxurae possint constitui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 32:2)
Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint veteranae vineae, ut separatim surculis 3 cuiusque generis singulos hortos inseramus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 1:1)
Nam cum vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 11:5)
Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 30:4)
Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim perscribere, proposui;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장11)
Horum primum est, ut exempla proponantur inquirendi et inveniendi secundum nostram rationem ac viam, in aliquibus subjectis repraesentata:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:1)
In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conservavit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장65)
In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 15:1)
προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiiciatur, ut est apud C. Antonium, sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 248:1)
Statim in negotio nobis proposito inspicere debemus utrum negotium illud sitconsentaneum rationi an non.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 18:14)
Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium26)
Sed si febris quoque est, haec in primis summovenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est (capp.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION