라틴어 문장 검색

Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:8)
— Nihil, inquam, nec reapse uerius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:8)
Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad prouidentiae stabilem simplicitatem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:6)
Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:1)
Cuius caliginis causa est quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest ammoueri;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:3)
Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:1)
in huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest, nonne rationis potius causam probaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:5)
Ex talibus enim ratiocinatur naturalis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:12)
Etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium80)
Etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 29:4)
etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 29:4)
Et quamvis ad voluptatem nostram sive nostre sensualitatis quietem in terris amenior locus quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et aliorum scriptorum volumina quibus mundus universaliter et membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem, multas esse perpendimus firmiterque censemus et magis nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 35:2)
bello armantur equi hic 'bello' dativus est, et ratiocinatio divinationis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5401)
quando non est temporis, sed significat 'siquidem' et est coniunctio ratiocinantis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2911)
rebarque futurum arbitrabar, ratiocinabar esse venturum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6901)

SEARCH

MENU NAVIGATION