라틴어 문장 검색

Quorum uterque morae cuiuslibet intermissione reiecta propriam sibi partem elegit, et uterque potiorem se partem elegisse fatetur et altero se digniorem in amoris perceptione pro dignioris partis electione contendit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 40:5)
Licet opinio vestra multis videatur rationibus impugnari, quia tamen omnimoda cernitur aequitate iuvari et rationabiliori firmitate vallari, meo iudicatur arbitrio comprobanda et tanquam subnixa veritate sequenda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 45:2)
quo percepto et subtiliter inquisito consuetam et rationabilem gessit tristitiam, et quam pro mortuis credidit debitam amorosis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 45:5)
unde non immerito ex ipsius rationabili intellectu mandati coniicio quod in articulo praesenti amans sit amoris amissione multandus, et sufficere satis credo istud esse amoris mandato prohibitum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 49:4)
"Licet probet iunior ab amoris perceptione se ad morum posse ascendere probitatem, minus provide agit mulier, si improbitatem praeeligat amare, maxime quum vir bonus ac morum cultura refulgens ab ea petit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 10:2)
Facilis perceptio contemptibilem reddit amorem, difficilis eum carum facit haberi. XV.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 24:2)
Debilitantur homines ex amore triplici satis rationabili causa;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:3)
et hoc ex ipsa nominis somni rationabili physicali possumus definitione cognoscere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:7)
' Non ergo speres de quacunque mulieris sponsione gaudere, nisi rei primitus sis perceptione securus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:6)
Quae rationabilis ratio, quae indiscreta indiscretio, quae indirecta dilectio ita in homine dormire coegit rationis scintillam, ut homo lethaeo sensualitatis poculo debriatus, in tuis legibus apostata fieret;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 33:1)
Vellem ut rationabilibus tuae disciplinationis propugnaculis contra furiales istorum vitiorum exercitus, meae mentis roborares oppidulum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 64:2)
Et hoc dicto, vir in terra nativitatis suae de Lotharingia ex nobili sanguine nobilissimus, rex in regno Jerusalem gloriosissimus ac victoriosissimus, Dei athleta fortissimus, spiritum vitae exhalavit, in fide Christi stabilis et in confessione Domini purgatus, Dominici corporis et sanguinis perceptione munitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:5)
Magnanimitas est et dificilium rationabilis et spontanea aggressio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 58:1)
Requiras an dicas, quod rationabile sit, an irrationabile.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 37:2)
Rationabilia verba sunt semper dicenda;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION