라틴어 문장 검색

Cernentes populos tam indimensos, ad orbis Romani incendium diu quaesitos, in nostrum conversos exitium, salutis rata desperatione, gloriosos vitae exitus deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 4:1)
Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur interdum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 12:1)
Hac institutus prudentia Pythagoras colens secretius deos, quicquid dixit aut voluit auctoritatem esse instituit ratam, et femur suum aureum apud Olympiam saepe monstrabat, et cum aquila colloquens subinde visebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 20:1)
Fracto igitur (ut ante dictum est) ponte, cunctisque transgressis, imperator antiquissimum omnium ratus est militem alloqui, sui rectorisque fiducia properantem intrepide.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 15:1)
Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 4:1)
nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 30:2)
Hocque ille ut erat sollertis ingenii, quod evenerat ratus, aut forte doctus ab eo per quem vocabatur, rupturum concordiae iura Gallicanum militem suspicatus, missam ad se tesseram finxit redeundi cum eo, ad observandas Rheni ripas quasi furore barbarico crudescente:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 3:1)
igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab eius pernicie temperarit.
(아풀레이우스, 변명 2:7)
ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit.
(아풀레이우스, 변명 77:8)
enim longe sequius ratus fuerat, nec inmerito:
(아풀레이우스, 변명 97:9)
igitur Euathlus postquam cuncta illa exorabula iudicantium et decipula aduersantium et artificia dicentium uersutus alioquin et ingeniatus ad astutiam facile perdidicit, contentus scire quod concupierat coepit nolle quod pepigerat, sed callide nectendis moris frustrari magistrum diutuleque nec agere uelle nec reddere, usque dum Protagoras eum ad iudices prouocauit expositaque condicione, qua docendum receperat, anceps argumentum ambifariam proposuit:
(아풀레이우스, 플로리다 18:21)
"Sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque, voces informes audiens, et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit, visoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum, libens accumbit."
(아풀레이우스, 변신, 5권20)
"Haec singula Psyche curiose dividit et discretim remota rite componit, rata scilicet nullius dei fana ac caerimonias neglegere se debere sed omnium benivolam misericordiam corrogare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:7)
Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste infectum ferocire, arreptis cuiuscemodi telis mutuoque ut exitium commune protelarent cohortari, ipsi potius eodem vesaniae morbo laborantes persequuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:3)
Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proveniret, indignata numinibus, et praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata, ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere capiti, umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION