라틴어 문장 검색

"Quod si ita est ut dico, et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 36:1)
Id rex nullo modo permittere voluit, sed cum et ipse ab equo descendisset, magnis cum amoris indiciis se mutuo complexi sunt, atque in locum in templo ad hoc ornatum ad longum tempus collocuti sunt, non solum tractantes de foederum praeteritorum confirmatione et commerciorum libertate, sed etiam de nuptiis reciprocis inter Henricum ducem Eboraci filium regis secundogenitum et archiducis filiam, et rursus inter Carloum archiducis filium primogenitum et Mariam filiam secundogenitam regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:11)
Rex per hoc tempus regem Castiliae in fraternitatem periscelidis cooptavit, et reciproce filius eius Henricus princeps in ordinem aurei velleris admissus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 10:3)
Itaque ordo quoque demonstrandi plane invertitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:1)
non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta inventa aut deprompta essent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:6)
Item non absurda est similitudo et conformitas illa, ut homo sit tanquam planta inversa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 287:1)
Atque praeferenda sane sunt in artificialibus ea quae maxime accedunt ad imitationem naturae, aut e contrario eam potenter regunt et invertunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:16)
At fumus angustior circa basin ascendendo dilatatur, et fit tanquam pyramis inversa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:7)
Atque in hanc opinionem adducti sunt homines per vulgata illa experimenta, poculi inversi super aquam cum candela aut charta inflammata, ex quo fit ut aqua sursum attrahatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:8)
at conus inversus juvat defaecationem sacchari in vasis resupinatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:5)
sed et amatae potissimum, nisi amor sit reciprocus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:17)
Rursus, sicut prudenter notat Livius circa tractatus Antiochi et Aetiolorum, mendacia reciproca et ex utraque parte quandoque magno usui esse possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:11)
Hoc igitur modo faciemus reciprocam deminutionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 2:3)
Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inversa sunt vel in aquam inter cutem vel intestinorum levitatem, vix ulla medicina periculo subtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장118)
Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inuersa sunt uel in aquam inter cutem uel intestinorum leuitatem, uix ulla medicina periculo subtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION