라틴어 문장 검색

Octavia Marcellum, cui et avunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinare, adulescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae, patientem laborum, voluptatibus alienum, quantumcumque imponere illi avunculus et, ut ita dicam, inaedificare voluisset, laturum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 13:2)
Figunt cutem clavi et quocumque fatigatum corpus reclinavit, vulneri incumbit, in perpetuam vigiliam suspensa sunt lumina.
(세네카, De Providentia, book 1 30:3)
color igneus illis, non tamen ardor erat, quamvis de nocte recussa excepti soleant sudorem fingere rores.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 187)
ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
et cum in conspectu pavidae plebis obiectu solo corporis tui ignis recussus in tergum fugitivos flexibus sinuaretur, miraculo terribili novo invisitato 5 affuit flammae cedere per reverentiam, cui sentire defuit per naturam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 4:2)
gloria nota casae, foribus simulata salignis hospitis arma dei, parvoque ostenditur arvo, robur ubi et laxos qua reclinaverit artus ilice, qua cubiti sedeant vestigia terra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권65)
"sonat orbe recusso discus et Ocbalii coeunt in proelia caestus, at si ipsi rabies ferrique insana voluptas qua tumet, immeritas cineri dabit impius urbes ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem sternet humi populos miseruntque exhauriet orbem, nunc lenis belli nostraque remittitur ira."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권7)
saepe horridus amnis obstat, et obducto caligant sanguine visus, illa tamen praeceps in tela offendit et enses scrutaturque manu galeas et prona reclinat corpora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권172)
Et signans se signo sanctae crucis reclinauit caput ad ceruical, modicumque obdormiens ita cum silentio uitam finiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION