라틴어 문장 검색

Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: "Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac".
(불가타 성경, 아모스서, 7장16)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장3)
Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장4)
Quod si ulceribus iam praeoccupatae fuerint, coctam picem liquidam suillae adipi mixtam 9 vulneribus stillari conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 1:3)
"Filius hominis non habet, ubi caput reclinet:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:3)
"filius autem hominum non habet, ubi caput reclinet;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:47)
"non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus, qui gentis vitio numquam partitur amicum, solus habet, nam cum facilem stillavit in aurem exiguum de naturae patriaeque veneno, limine summoveor, perierunt tempora longi servitii;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III51)
"scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V39)
praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli, sed gladiator erat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI50)
hinc autemst nomen Amoris, hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor stillavit gutta et successit frigida cura;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:2)
praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis aut dissolvuntur solis super icta calore, mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni cera super calido tabescens multa liquescat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:7)
principio fit ut in speluncis saxa superna sudent umore et guttis manantibus stillent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:4)
Adargatidis simulachrum sursum versum reclinatis radiis insigne est monstrando radiorum vi superne missorum enasci quaecunque terra progenerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:3)
Atra nec exiguo stillant sudantia rore, Aut impulsa levi turbatur glarea vena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION