라틴어 문장 검색

Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:1)
Sed et Macedones suspecti, quia, cum primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem, ἤλαυνε, dicebant, εἰσ τη`ν μητέρα. Iam nunc recogitate quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate luxuriae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 16:2)
Recogitant quousque vires imperii sui valent, et ita deum intellegunt;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 1:5)
Recogitate ea etiam pro brevitate supplicii cuiuslibet, non tamen ultra mortem remansuri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 5:2)
Recogita quid fueris antequam esses.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 5:3)
An ille recogitabit eo tempore de deo positus illic ubi nihil est de deo?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:1)
Non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus (nemo te cognoscit Christianum), sed recogita, quid de te fiat in caelo.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:3)
Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 314)
ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 365)
ecastor med haud invita se domum recipit suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 232)
Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 272)
Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2104)
Ecastor equidem te certo heri advenientem ilico, et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul, mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2138)
Equidem ecastor sana et salva sum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2176)
Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2391)

SEARCH

MENU NAVIGATION