라틴어 문장 검색

hic vir inlustris Philomatius, ut est illud Mantuani poetae, ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem, sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit, pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores, qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur, nunc quoque acceptus in aream tam pilae coram praetervolantis quam superiectae nec intercideret 1 tramitem nec caveret ac 2 per catastropham saepe pronatus aegre de ruinoso flexu se recolligeret, primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 7:1)
cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:2)
eo ferocius adequitare Samnites vallo neque otium pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 311:1)
adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 483:1)
qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 515:1)
numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentes regendi equi invitos efferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 117:1)
fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum quae in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde velut imperato, quod res poposcisset, recipiendi se ad tyrannum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 421:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION