라틴어 문장 검색

Ignis itaque ut haesit terrae, arreptis herbis aridis et frondibus siccis veprium, statim vires in altitudine et amplitudine acquisivit, et sic a vento suscitata nebula, fumus concrevit tenebrosus, solummodo oculos fidelium obumbrans, et aspectum impediens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:14)
Boemundus ergo videns se auxilio destitutum, viresque suas nimium attenuatas, et quod fideles Christi ac principes bello et vi armorum eum amovere conspirassent, vespere coelos terrasque obumbrante, ab obsidione murorum procul cum omni manu sua secessit, et confratrum voluntati, nescio amore an timore, nolens volensque, obtemperavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:7)
Fregerunt etiam in praedictis locis et civitatibus ipsius pii imperatoris oratoria, propter ambitionem rerum, quae in eis erant recondita a facie tantae multitudinis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:3)
Et hoc dicto, summa prece et in fide atque observantia admonuit universos qui aderant, ut si obiret, nunquam corpus ejus exanime in terra hac Sarracenorum sepulcro reconderent, ne ludibrio et derisui gentibus haberetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:7)
Bonum est ergo helimosina donum, quod cum donatur nobis conservatur, etin thesauris Dei nobis reconditur, unde dicit Dominus, "Thesaurizate vobisthesaurum in celo, ubi nec erugo neque tinea demolitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:3)
Bonum est enim helemosine donum, quod, cum datur, nobis reservatur et in thesauris Dei nobis reconditur, ipsomet dicente:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 16:2)
Bonum est enim helemosine donum, quod, cum donatur, nobis reservatur et in thesauris Dei nobis reconditur,Domino dicente:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 5:4)
At dives homo acceptis clavibus curiam iuvenis suffodiens quinque tonellosplenos oleo ibi recondidit et quinque dimidios.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:13)
Acquire, sed iuste et in bono dispende nec in thesauro reconde.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 146:4)
Tunc revelata facie gloriam Domini speculari licebit, quam nunc animae corporis hujus concretis visceribus involutae, et quibusdam carnis hujus maculis et colluvionibus obumbratae sincere videre non possunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:10)
Non te celabo quae summa ejus feruntur, ne videar deoperire quae displiceant in voluptate, et obumbrare quae placeant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:34)
lucos eorum diruas quibus obumbratur veritas, et quidam coelestis liber visus cogitationis horrore tenebrosae disceptationis absconditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 13:4)
Simul ostenditur quod hominem justum non obumbret aliorum offensio, quando ipse ad totius generis reservatur seminarium, qui non generationis nobilitate, sed justitiae et perfectionis merito laudatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:12)
Si enim nihil vitii mentem obumbret, sincerae cogitationes sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:11)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION