라틴어 문장 검색

VAU. Et dissipavit quasi hortum saepem suam, demolitus est tabernaculum suum; oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et despexit in indignatione furoris sui regem et sacerdotem.
그분께서는 당신 초막을 정원처럼 허물어뜨리시고 당신 축제의 자리를 헐어 버리셨다. 주님께서는 시온에서 축제와 안식일을 잊게 하시고 당신 진노의 열기 속에 임금과 사제를 물리쳐 버리셨다. (불가타 성경, 애가, 2장6)
Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terrae; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum ".
너는 땔감으로 불 속에 들어가고 너의 피는 땅속으로 스며들어, 더 이상 기억되지 않을 것이다. 나 주님이 말하였다.’” (불가타 성경, 에제키엘서, 21장37)
Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et, confisus in iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur.
내가 의인에게 반드시 살 것이라고 하였어도, 그가 자기의 의로움만 믿고 불의를 저지르면, 그의 의로운 행위는 하나도 기억되지 않은 채, 자기가 저지른 불의 때문에 죽을 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 33장13)
Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
참새 다섯 마리가 두 닢에 팔리지 않느냐? 그러나 그 가운데 한 마리도 하느님께서 잊지 않으신다. (불가타 성경, 루카 복음서, 12장6)
recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
나는 그대 안에 있는 진실한 믿음을 기억합니다. 먼저 그대의 할머니 로이스와 어머니 에우니케에게 깃들어 있던 그 믿음이, 이제는 그대에게도 깃들어 있다고 확신합니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 1장5)
cui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
그러나 이러한 것들을 지니지 못한 자는 근시안이라서 앞을 보지 못하고, 자기가 옛 죄에서 깨끗해졌음을 잊어버린 사람입니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 1장9)
Iniuriarum remedium est oblivio.
상처의 약은 망각이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 250)
Maxime cum tactus depinguat sibi etiam preteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam compati et quodam modo exercere quod non agit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:11)
Tantum in eius collo ob signum martyrii rubet una tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari erat solita quaedam beatae recordationis foemina, Osven vocabulo dicta:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:3)
Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:16)
Per me etiam tibi memorialis ancillatur potentia, quae in suae recordationis armario, nobilem censum scientiae thesaurizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:15)
Hac igitur die recordationis et sanctificationis [0595C] olei et chrismatis exorta, qua Dominus Jesus cum discipulis coenavit, cardinalis in montem Oliveti, in quo id sacramentum chrismatis et olei compleri solet, ascendit alba stola et idoneis vestibus ad tam deificum opus peragendum indutus, et in nullo patriarcham adesse consentiens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:2)
Die vero agnita, rex castra movit ab obsidione, et Accaron tendens, in montanis hac die moram fecit, ac arte venatoria recreatus, solito more et cursu canum apros vexans, circiter quinque cepit, curas et casum suorum interim oblivioni dans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 100:2)
et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:28)
] De iniuria oblivioni tradenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 127:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION