라틴어 문장 검색

et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: " Priusquam gallus cantet, ter me negabis ". Et egressus foras ploravit amare.
베드로는 “닭이 울기 전에 너는 세 번이나 나를 모른다고 할 것이다.” 하신 예수님의 말씀이 생각나서, 밖으로 나가 슬피 울었다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 26장75)
Et recordatus Petrus dicit ei: " Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ".
베드로가 문득 생각이 나서 예수님께 말하였다. “스승님, 보십시오. 스승님께서 저주하신 무화과나무가 말라 버렸습니다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 11장21)
Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: " Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ". Et coepit flere.
그러자 곧 닭이 두 번째 울었다. 베드로는 예수님께서, “닭이 두 번 울기 전에 너는 세 번이나 나를 모른다고 할 것이다.” 하신 말씀이 생각나서 울기 시작하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장72)
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae,
당신의 자비를 기억하시어 당신 종 이스라엘을 거두어 주셨으니 (불가타 성경, 루카 복음서, 1장54)
Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: " Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ".
그리고 주님께서 몸을 돌려 베드로를 바라보셨다. 베드로는 주님께서 “오늘 닭이 울기 전에 너는 나를 세 번이나 모른다고 할 것이다.” 하신 말씀이 생각나서, (불가타 성경, 루카 복음서, 22장61)
Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.
그들은 너무나 무섭고 두려워 유령을 보는 줄로 생각하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 24장37)
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: "Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto".
그때에 나는 ‘요한은 물로 세례를 주었지만 너희는 성령으로 세례를 받을 것이다.’ 하신 주님의 말씀이 생각났습니다. (불가타 성경, 사도행전, 11장16)
quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Deus iniquitatum eius.
그 여자의 죄악들이 하늘까지 닿아 하느님께서 그 여자의 불의한 짓들을 기억하셨다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 18장5)
- Quomodo cives Jerusalem propter fugam Baldewini regis conterriti, consolationem receperint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 13:2)
duritiae quoque eius recordatus, ut facilius retineat, quodammodonecessario mollienda et dulcificanda est;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:7)
Recordatus sumverbi quod audivi de Maimundo nigro.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 183:12)
Qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est verba, causatusque rem seriam et urgentem, ad diversorium rediit, scriptisque lectis, doctus quid agi conveniet, confestim reversus discubuit inter ceteros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 4:1)
Zeno recordatus est amorem senatus et populi, munificus omnibus se ostendit, ita ut omnes ei gratias agerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 6:1)
Haec ego ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed hodie sum e meo periculo recordatus.
(아풀레이우스, 플로리다 16:30)
Sed cum primam plateam invadimus, vento repentino lumen, quo nitebantur, exinguitur, ut vix improvidae noctis caligine liberati, digitis pedum detunsis ob lapides, hospitium defessi rediremus, dumque iam iunctim proximamus, ecce tres quidam vegetes et vastulis corporibus fores nostras ex summis viribus irruentes ac ne praesentia quidem nostra tantillum conterriti, sed magis cum aemulatione virium crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissimum non immerito latrones esse, et quidem saevissimi, viderentur.
(아풀레이우스, 변신, 2권 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION