라틴어 문장 검색

non enim repelletur inde, quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 63:3)
Ibi super abiectum linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 18:1)
Quam multi, cum lector aut lyristes aut comoedus inductus est, calceos poscunt aut non minore cum taedio recubant, quam tu ista - sic enim appellas - prodigia perpessus es!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 3:3)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos currentem rusticus undam, Frigidaque arboreas mulceat aura comas, Non ego Paelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem, rura paterna, locum - Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1621)
sub qua nunc recubas arbore, virga fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 30:3)
frondibus arboreis et amara pascitur herba, proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 62:7)
Arborei fetus adspergine caedis in atram vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix purpureo tingit pendentia mora colore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:12)
Arboreae frondes auro radiante nitentes ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 64:4)
Fecit et Asterien aquila luctante teneri, fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:4)
Persequitur Telamon studioque incautus eundi pronus ab arborea cecidit radice retentus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 38:3)
fessus in herbosa posuit sua corpora terra cervus et arborea frigus ducebat ab umbra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 15:2)
Tum denique de tribus unum fetibus arboreis proles Neptunia misit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:11)
Obrutus inmani tumulo sub pondere Caeneus aestuat arboreo congestaque robora duris fert umeris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:2)
Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas inter hamadryadas coluit sollertius hortos nec fuit arborei studiosior altera fetus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 74:2)
At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen, fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis fortunata fuit nec polluit ora cruore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION