라틴어 문장 검색

vivimus assiduis expertes pacis in armis, dura pharetrato bella movente Geta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 85)
Fecit et Asterien aquila luctante teneri, fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:4)
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:4)
illi, quos audis hominum gaudere cruore, paene sub eiusdem sideris axe iacent, nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira caede pharetratae spargitur ara deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 434)
tacta mihi tandem longis erroribus acto iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1057)
sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri ille pharetrati lusor Amoris abest, quod superest, animos ad publica carmina flexi, et memores iussi nominis esse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 111)
ecquis in idolio recubans inter sacra mille ridiculosque deos venerans sale, caespite, ture, non putat esse deum summum et super omnia solum?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 368)
gremio senis addita sancti recubabit, ut est Eleazar, quem floribus undique saeptum dives procul aspicit ardens.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti42)
quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum, illum delicias nunc divi principis, illum purpureo in gremio spoliatum sorte virili, Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis porgere sed medio recubantem cum Iove fulcro nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum, umque suo in templis vota exaudire marito?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권90)
laureis doctus patriis eadem laude cucurrit, hic et, Encrati, recubant tuarum ossa virtutum, quibus efferati spiritum mundi, violenta virgo, dedecorasti.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.24)
alba, solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:9)
Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat, adverso recubans immanis in antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 17:1)
[Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, triginta capitum fetus enixa, iacebit, alba, solo recubans, albi circum ubera nati.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 3:4)
Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci ossa super recubans antro semesa cruento;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:7)
At medias inter caedes exsultat Amazon, unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla, et nunc lenta manu spargens hastilia denset, nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION