라틴어 문장 검색

Major tamen in extendendo mora est, ubi recurvato articulo curatio adhibita est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 63:4)
quam in recurvando eo quod rectum continuerimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 63:5)
Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent, aut livent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 7:6)
Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est, aut hamulo retuso paulum recurvato:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 31:6)
Tum idem medicus hamulum acutum, paulum mucrone intus recurvato, subjicere extremo ungui debet, eumque infigere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 8:6)
ubi intentae venae et recurvatae sunt, color pallet, cutis dura est, et levi tactu irritatur, inflammationemque in eas partes, quae conjunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 18:6)
eo tum plumbea aut aenea fistula conjicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 2:1)
inde latescunt, et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:5)
rectius in viris, recurvatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 23:9)
sed, si in priorem prolapsus est, extentum brachium est, neque recurvatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 1:4)
si in exteriorem, interioremve, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recurvatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 2:1)
crispatur opaca pampinus et musto sudantem ventilat uvam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae7)
vestis radiato murice solem combibit, ingesto crispatur purpura vento.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:334)
vobis iam Mulciber arma praeparat et Sicula Cyclops incude laborat, Brontes innumeris exasperat aegida signis, altum fulminea crispare in casside conum festinat Steropes, nectit thoraca Pyragmon ignifluisque gemit Lipare fumosa cavernis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:77)
crispatur gemino vestis Gortynia cinctu poplite fusa tenus, motoque in stamine Delos errat et aurato trahitur circumflua ponto.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION