라틴어 문장 검색

ut sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in piscibus.
(아풀레이우스, 변명 38:3)
necdum etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius, quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda;
(아풀레이우스, 변명 38:13)
auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies possidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat.
(아풀레이우스, 변명 69:6)
quae tamen aliis facile et sane meritissimo ignoscitis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:5)
idem sane iam procliui senectute diuinam rationem de sole commentus est, quam equidem non didici modo, uerum etiam experiundo comprobaui, quoties sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur.
(아풀레이우스, 플로리다 18:40)
tantum, sane clarum ac validum et asino proprium sed inopportuno plane tempore:
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:8)
Nec tamen gaudio subitario commotus inclementi me cursu proripui, verens scilicet ne repentino quadripedis impetu religionis quietus turbaretur ordo, sed placido ac prorsus humano gradu cunctabundus, paulatim obli- quato corpore, sane divinitus decedente populo, sensim irrepo.
(아풀레이우스, 변신, 11권 12:2)
Nec moratus conveni protinus eum, sane nec ipsum futuri sermonis ignarum, quippe iamdudum consimili praecepto sacrorum ministrandorum commonefactum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:10)
Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:9)
Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritalis ecclesiae Tagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 12:3)
Quaestiunculas sane quas mihi enodandas iubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intellegerem, tuis meritis adiutus aperirem.
(아우구스티누스, 편지들, 12. (A. D. 397 Epist. XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem 3:1)
Etiam hoc ad me sane perlatum utrum quidem crederem, dubitavi, sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 2:1)
Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea aut de ipsa tua benivolentia gavisurus, verum etiam hoc a te postulem ac flagitem.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 2:7)
Multum sane de quorundam neque paucorum fide firma et stabili gratulamur, qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt, pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 4:1)
Plus sane quam dici potest, miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint nec epistula tua quicquam nobis de tantis tribulationibus vestris insinuaverit, quae utique per viscera caritatis et nostrae sunt, nisi forte faciendum non putasti, quod nihil prodesse duxisti aut nos tuis litteris maestificari noluisti.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION