라틴어 문장 검색

Deus autem non sic, sed pro bonis promissis atque suavibus optima nobis et suavissima solvit, quin ipse est via, veritas et vita, et ideo non immerito uberiori solutione sua nobis promissa persolvit, et quicunque illius se vult comitatui plena fide committere, nullius hostis patietur insidias sed ad optata loca securus et ad gloriam deducetur aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:12)
Verumtamen haec istorum sententia, quae sic displicet gratioso, qualiter refelli possit, edicito.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:19)
Recolitis, ut credo, eorum me refellisse sententiam, qui metas amicitiae in flagitiorum et facinorum consensu constituunt;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:11)
Nec puto quod tanta rerum molimina, tantos Cognatus animi, tanti momenta favoris Defraudare uelit tantosque refellere questus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:13)
Hanc argumenta decoris Esse deam monstrant, instancia nulla refellit Quod decor ipse probat faciesque simillima celo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:4)
Cum talis nequeat medicina refellere morbum Nec tantum ualeat morbi superare uigorem, Celesti confecta manu, condita sapore, Mellifluo gustu mellita, suauis odore, Secretas redolens species, terrena repellens Condimenta, nouum celi thimiama propinans, Exquisita datur languenti pocio, totum Que corpus peragrat, uitalia circuit, intrat Venas, disquirit neruos penetratque medullas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:9)
Nam quociens claue Paupertas obicit ictus, Argumenta suo Virtus mucrone refellit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:7)
Sed postquam nil blandicie, nil uerba fauoris, Nil ualuere preces, Pietas mellita resignat Verba, rapit ferrum, bellumque refellere bello Incipit et ferrum ferro, fallitque securim Obiectu clipei, uariosque reuerberat ictus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:8)
Praefata igitur virgo hujus quaestionis solutionem in vestibulo excubare demonstrans, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:1)
Solutio primae quaestionis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 20:1)
Jam meae solutionis lima tuae quaestionis scrupulum eliminavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:57)
Solutio secundae quaestionis Alani.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 22:1)
Imo, omnes tuas quaestiones non solum adolescentes, verum etiam vetustatis rubigine antiquas, audientiae meae communices, ut nostrarum solutionum firmitate, tuarum dubitationum tranquilletur impulsus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:6)
Solutio quaestionis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 30:1)
Jam mearum dubitationum fluctus tuarum solutionum serenitate sedati, meae menti interpellandi largiuntur inducias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION