라틴어 문장 검색

et quemadmodum ea ipsa quae inter nos oportet esse amicitia, et in Christo inchoetur, et secundum Christum servetur, et ad Christum finis eius et utilitas referatur plenius edoceri.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:28)
Quidquid minus laetum emergebat, referebam ad eum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:23)
In quo lector non latratu corrixationis insaniens, uerum lima correctionis emendans, circumcidat superfluum et compleat diminutum quatenus illimatum revertatur ad limam, impolitum reducatur ad fabricam, inartificiosum suo referatur artifici, male tortum proprie reddatur incudi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:2)
Miraculoso vero circuitu, aeternaque volatione ipsum diadema ab oriente peregrinans in occidens, reciprocando crebrius referebatur in ortum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:29)
Interea nuntii ducis ad dominum imperatorem Constantinopolim praecesserunt, qui sibi universa in [0399A] malo de actibus et infortunio retulerunt, nempe qualiter exercitus Hungaros Malevillae occiderit, et quomodo ad civitatem Niczh veniens, pro benefactis mala civibus reddiderit, sed non tamen hoc impune praesumpserit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:1)
caeteraque plurima flagitia, quae omnia referre nequimus, perpetrarunt sicut gens rusticano more insulsa, indisciplinata et indomita.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:6)
Ubi reversi nuntii ducis ab imperatore, retulerunt, quomodo captivos principes minime reddidissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:8)
Regressi autem nuntii ducis, omnia, quae [0417A] bene promissa et fideliter ex ore imperatoris audierant, in bonum retulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:10)
Hic amara et gravia nuntia retulit dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:3)
et praecipue ex accusatione Graecorum fidelium occisus est, qui referebant hunc plus quam mille Christianorum propriis mortificasse manibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:7)
Commendati vero et Christianorum turbis sociati, retulerunt quanta suorum pertulissent damna, et quanta de casu illorum per totam urbem exercuissent lamenta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:3)
Reversi denique, sicut didicerant, et oculis viderant, adventum et omnem apparatum Corbahan, et omnem militiam quam eduxerat, duci et caeteris principibus clam retulerunt, ne populus exterritus, eo quod longa obsidione et gravi penuria affectus esset, desperaret [0487B] minusque resisteret, ac diffugium, tenebris ingruentibus, praepararent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:2)
Ex his aliqui, die quadam plus solito retardati, et quia nox erat brevis, in luce velocissimae diei manifestati, a Turcis trucidati et exspoliati fuisse referuntur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:5)
Petrus circumfusus fidelium turbis, Corbahan bellum desiderare indicat, nihilque nisi in superbia magna et fiducia multitudinis suae locutum fuisse asserit, et caetera minarum, quae audierat, referre incipit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:3)
Ubi [0526C] idem dux Boemundum, totius urbis principem factum, inveniens, omnia sibi caeterisque principibus ac fratribus retulit, et quomodo in manu paucorum tot Turci victi et attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION