라틴어 문장 검색

quia regio illa nec satis appropinquat ad corpus solis, unde radii emanant, nec etiam ad terram, unde reflectuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:3)
nec reflexi etiam, nisi multiplicentur et uniantur, quod fit cum sol magis vergit ad perpendiculum, quia tum incidentia radiorum facit angulos acutiores, ut lineae radiorum sint magis in propinquo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:4)
Si quis enim accipiat ramum tenerum et vegetum arboris, atque illum reflectat in aliquam terrae particulam, licet non cohaereat ipsi solo, gignit statim non ramum, sed radicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:4)
Videtur esse divisio solennis atque ex intima philosophia, quod corpora naturalia vel rotent, vel ferantur recta, vel stent sive quiescant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:2)
qui cum sit longe infra coelum, tamen rotat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 336:2)
qui intra tropicos (ubi circuli rotationis sunt majores) videtur et ipse rotare ab oriente in occidentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 337:2)
Quod si terra rotet, fieri fortasse potest ut ex inaequali rotatione (quatenus ad celeritatem sive incitationem) terrae et aquarum maris, sequatur compulsio violenta aquarum in cumulum sursum, quae sit fluxus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:8)
Rationes posterioris istius opinionis fundantur in hoc maxime, quod luna radios solis reflectat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 357:4)
Etiam quandoque reflecti videmus radios solis temporibus vespertinis serenis a fimbriis nubium roscidarum, non minori splendore, sed potius illustriori et magis glorioso, quam qui redditur a corpore lunae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:3)
Etiam videmus aerem tenebrosum pone fenestras noctu reflectere lucem candelae, non minus quam corpus densum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:5)
vel per admissionem et exceptionem objecti reflexi, ubi percussio directa sit nimis fortis, ut solis in pelvi aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 397:3)
quod lux et color, etiam tanto ambitu et tam perniciter, per corpora solida vitri, aquae, et cum tanta et tam exquisita varietate imaginum permeent, etiam refringantur et reflectantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:14)
ex quo etiam fit, ut annuli rotati videantur globosi, et fax ardens, noctu velociter portata, conspiciatur caudata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:8)
rotante terra velocius, aquis tardius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:10)
nec solum progrediendo, sed etiam rotando simul;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION