라틴어 문장 검색

quid enim, obsecro te, terrane tibi hoc nebuloso et caliginoso caelo aut sata aut concreta videtur tanta vis memoriae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 59:6)
Si annulus jam rigeat & minuatur Globus, cessabit motus fluendi & refluendi;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 72:2)
Ibi aqua die transitum Lunae per AEquatorem sequente stagnat, dein Lunâ ad Boream declinante incipit fluere & refluere, non bis, ut in aliis portubus, sed semel singulis diebus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:12)
Non secus ac liquidis Phrygius Maeandrus in undis ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque occurrensque sibi venturas adspicit undas, et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum incertas exercet aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:4)
sed tamen et Patris est specimen quod cernere fas sit, humanis aliquando oculis concurrere promptum, quod quamvis hebes intuitus speculamine glauco umentique acie potuit nebulosus adire, quisque hominum vidisse Deum memoratur, ab ipso infusum vidit Gnatum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 38)
Est operae pretium nebulosi dogmatis umbram prodere, quam tenues atomi conpage minuta instituunt, sed cassa cadit ventoque liquescit adsimilis, fluxu nec se sustentat inani.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3313)
qui ter quaternas denique refluentis amnis alveo fundavit et fixit petras, apostolorum stemmata.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae51)
coepit falsae pietatis imago ire per ignaros nebuloso errore nepotes;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권63)
numquam tanta fuit species nec par decus ulli militiae, cum dispositis bifida agmina longe duceret ordinibus peditum psallente caterva, ast alia de parte equitum resonantibus hymnis, non aliter cecinit respectans victor hiantem Istrahel rabiem ponti post terga minacis, cum iam progrediens calcaret litora sicco ulteriora pede, stridensque per extima calcis mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo, ac refluente sinu iam redderet unda natatum piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1182)
novimus ancipites nebuloso in pectore sensus sudare alternis conflictibus, et variato pugnarum eventu nunc indole crescere dextra, nunc inclinatis virtutibus 1 ad iuga vitae deteriora trahi seseque addicere noxis turpibus et propriae iacturam ferre salutis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1255)
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:4)
inde repente inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:9)
] Ceu septem surgens sedatis amnibus altus per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus cum refluit campis et iam se condidit alveo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 2:3)
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:4)
non ubi hibernos nebulosus imbres Auster advexit properatque torrens Hister et iunctos vetat esse pontes ac vagus errat;
(세네카, 메데아 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION