라틴어 문장 검색

Praeterea quae cumque manent aeterna necessust aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas dissociare intus partis, ut materiai corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia, sicut inane est, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summa est aeterna, neque extra qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae possint incidere et valida dissolvere plaga.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:1)
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:1)
Hic, se praecipiti iaculatus pondere, dura Dissiluit percussus humo;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:65)
Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:24)
Dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque Viscera:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:26)
nam ordo est 'haec loca vi quondam dissiluisse ferunt'. aevi longinqua pro longi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4153)
dissilvisse ferunt hinc apparet bene dictum unctos saluere per utres.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4161)
nam ut 'dissilui', sic 'salui' facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4162)
aeraque dissiliunt vulgo passim crepant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3631)
Aqua revolvendo circa Globi centrum quiescens, si tollatur attractio Q, nullum acquiret motum fluxus & refluxus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 71:7)
Fluxum & refluxum Maris ab actionibus Solis ac Lunae oriri debere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 12:1)
In Luminarium Conjunctione vel Oppositione conjugentur eorum effectus, & componetur fluxus & refluxus maximus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 14:2)
Si Luna in hocce suo ad Meridianum appulsu versabatur in aequatore, venient singulis horis senis aequales affluxus, qui in mutuos refluxus incidendo eosdem affluxibus aequabunt, & sic spatio diei illius efficient ut aqua tranquillè stagnet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:3)
Ea de causa fluxus & refluxus in Insulis, quae à littoribus longissimè absunt, perexiguus esset solet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:10)
In Portubus quibusdam, ubi aqua cum impetu magno per loca vadosa, ad Sinus alternis vicibus implendos & evacuandos, influere & effluere cogitur, fluxus & refluxus sunt solito majores, uti ad Plymuthum & pontem Chepstowae in Anglia;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION